- BELGICAE Provincia
- BELGICAE Provinciaunde 4. partibus Galliae, primum iam inde ab Augusto simplex et unica tanrum fuit. Pars eius ad Rhenum Germania superior, et Germania inferior vocabatur. Postea ex provincia Belgica duae sunt factae, uti arbitor, a Constantino Maximo, Belgica prima, et Belgica. 2 Addita est quatuor his provinciis et Maxima Sequanorum. Igitur rota vetus Belgica demum 5. provincias complecti coepit, provinciam Belgicam primam, provinc. Belgicam secundam, provinc. Germaniam primam vel superiorem, provinciam Gemaniam secundam vel inferiorem, et provinciam Maximam Sequanorum. Notandum est, quod ait Strabo, 15. tantum esse Belgarum Gentes, Τούτων δὲ ῾ϒαλατῶν᾿ τοὺς Βέλγας ἀρίςτους φασὶν, εἰς πεντεκαίδεκα ἔθοη διῃρημένους. Hae 15. Belgarum Gentes vel civitates fuerunt Bellovaci. Suessiones, Nervii, Arrebates, Ambiani, Morini, Menapii, Caleri, Velocasses, ambo citra Sequanam quidem siti in Belgica, Celtis tamen paullo post attributi, Veromandui, Aduatici, Condrusi, Eburones, Ceresi, Pemani: quos 15. populos J. Caesar in l. 2. Commentar. Belli Gall. c. 4. communi Belgarum Coneilio interfulisse soribit, et armatum multitudimem pro se quemque ad bellum Romanum pollicitos esse. Caesarem autem Strabo clausis oculis sequi ac transcritbere consuevit: qui non animadvertit, Remos Belgas quoque esse, sed inter istos 15. Belgarum populos a Caesare mmime numerati, propterea quod deditionem fecerant, et principum liberos ipsi obsides dederant. Haec sub Iulio Caesare. Postea ab Augusto eius successore provinciarum Imperii Rom. forma umutata est. et Belgarum Gentes civitatesve praecipuae ac primariae exstitêre Treviri, Mediomatrici, Leuci, Veruni, Remi, Suessiones, Veromandui, Artebates, Nevii, Bellovaci, Ambiani, Morini, Menapii, Sequani, Helvetii, Rauraci. Nam ceteri populi, qui eadem in Belgica Rhenum accolebant, Germanorum populi fuerunt: unde et provinciis duabus, nimirum Germaniae superiori vel primae, ac Germaniae inferiori vel 2. nomen suum dederunt, nec unquam nisi improprie admodum Belgae sunt dicti, quoniam Belgicae partem ad Rheni ripam occupaveraur. Hos Germanos Cisrhenanos in l. 6. c. 2. vocat Caelar, et Germanos qui sunt citra Rhenum; Germanos qui ripas Rheni incolunt, in l. 2. c. 3. Ut omittam quod idem scridit, c. 4. plerosque Belgos esse ortos a Germanis, Rhenumque antiquitus transductos, Gallis expulsis, proter soli sertilitatem ibi consedisse. Ceterum falsum est, quod adicit Strabo, Belgas inter Rhenum et Ligerim atque ad oceanum habitare, τὰ μεταξὺ τοῦ Ρ῾ήνου καὶ τοῦ Λείγηρος παροικοῦντας τὸν ὠκεανὸν: in eoque Strabo a I. Caesare praeter morem suum recedit, qui Belgas a Celtis seu Gallis Matrona et Sequana dividi ait. Omitto Plinium, qui a Scalde ad Sequanam Belgicam pertinere scribit: omitto et Melam, l. 3. c. 2. qui a Garuna ad Sequanam Celtas, inde ad Rhenum pertinere Belgas tradidit. Certe si traus Sequanam usque ad Ligerim promoveremus cum Strabone Belgicam, non haberent Celtae vel Galli proptie dicti ubi consisterent, cum Aquitanos Augustus Caesar Ligere ssuviô terminaverit. Vide quoque in Bellovacis. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.